

Epistola I ad Corinthos*
Caput 14: Versus 37
Si quis videtur propheta.Quod utique non est, si non ita esse cognoscit: qui enim vere est, ita cognoscit, et qui haec ignorat, ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes etiamsi ignorent quae subtilissime disseruntur, ad gloriam tamen perveniunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est.Cognoscat.Cum hoc dicit, innuit difficilia esse verba epistolarum, cum a propheta vel spirituali jubet cognosci.